- CROCUS
- I.CROCUSin Charta henrici III. Angliae Regis apud Cat. du Fresne, ubi Clerici, crocos capillorum suorum deponere iubencur, cincinnus, quem Croc Galli dicunt, rerortus.II.CROCUSnomen piscis, apud Sinenses sub Quantonia, in provinc. Hoeicheu, incolis, Hoangcioya, qui nec piscis tantum, nec avis, sed utrumque est. Per aestatem scil. totam avis est crocei coloris, per montes volitans; Autumnô fere absolutô Mare petit ac rursum piscis evadit. Eum hibernô tempore tantum capiunt et suavissimi saporis esse dicunt Sinenses, Anctor Anonymus, Sinae et Europae c. 41. De Croceo fluvio eorundem celeberrimo, vide infra in voce Hoang. Utrique nempe a colore nomen est. Est autem Croceus color, luteus, sed in rubrum vergens, et quidem melino, a malorum colore dicto, magis rutilans et acutior. Hinc Poetae Latini rubrum crocum vocant.Nec fuerant rubri cognita fila croci.Et Graeci ξανθότρικα etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1155.III.CROCUSpuer formosissimus, qui cum Smilacem puellam deperiret, amoris impatientiâ versus est in florem sui Nominis, illâ in taxum conversâ Ovid l. 4. Met. v. 283.Et Crocon in parvos versum eum Smilace flores.IV.CROCUSvenator, precibusque Musarum in astra relatus, Sagittarii nomen accepit. Sidonius.V.CROCUSvide Chrocus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.